Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli. ad Titum statim in principio haec mandata ponuntur: huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae deerant, corrigas et constituas per ciuitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis est sine crimine unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subditos.