Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Niobam putares. uerto me ad auditores: \'nihil interest, o boni iudices, aduersarium uigilantem an dormientem ligem, nisi quod facilius est quiescenti quam reluctanti uincula innectere. si apostolus non catechumenos in clerum adlegit, sed fideles, fidelis autem est, qui episcopus 1 ordinatur, uitia catechumeni non inputabuntur fideli.\' torquebam istius modi spicula et uibrantes hastas in lethargicum dirigebam. oscitabat tantum et quasi per mentis crapulam ructans et nausians euomebat: \'apostolus dixit, Paulus haec docuit\'.