Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
gradatim intuli: \'ex toto nonum facit an ex parte?\' respondit: \'ex toto.\' deinceps interrogaui: \'nihil ergo ueteris hominis in baptismate reseruatur?\' mouit caput. coepi protinus texere: *si baptismum nonum hominem facit et ex toto nouum creat nihilque in eo ueteris hominis reseruatur, non potest nouo inputari, quod in ueteri quondam fnit.\' primum spinosulus noster obmutuit; postea uero Pisoniano uitio, cum loqui nesciret, tacere non potuit. sudare tamen frons, pallere genae, tremere labia, haerere lingua, saliua siccari et plus timore quam aetate contrahi.