Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
cui Antonius: \'miror,\' ait, \'prudentem uirum eius rei dolere damno, quam formicae et muscae et culices habeant, et non laetari illius possessione, quam soli sancti et apostoli meruerunt\'. ex quo peruides, quod multo melius sit spiritu uidere quam carne et illos oculos possidere, in quos festuca peccati non possit incidere. ad nos licet hoc anno non ueneris, tamen nOli desperamus aduentum tuum. quodsi sanctus diaconus, portitor litterarum, tuis rursum amplexibus fuerit inretitus et illo comitatus huc ueneris, libenter suscipiam dispensationis moram magnitudine fenoris duplicatam.