Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Sanctus filius meus Heraclius diaconus mihi retulit, quod cupiditate nostri Cissam usque uenisses et homo Pannonius, id est terrenum animal, non timueris Adriatici maris aestus et Aegei atque Ionii subire discrimina et, nisi te pius fratrum retinuisset affectus, uoluntatem opere conplesses. habeo itaque gratiam et in acceptum refero; in amicis enim non res quaeritur, sed uoluntas, quia alterum ab inimicis saepe praebetur, alterum sola caritas tribuit.