Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Si uis, inquit, perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et ueni, sequere me. si uis perfectus esse: semper grandia in audientium ponuntur arbitrio. et ideo uirginitatem apostolus non imperat, quia dominus disputans de eunuchis, qui se castrassent propter regna caelorum, ad extremum intulit: qui potest capere, capiat. non est enim uolentis neque currentis, sed miserentis dei.
si uis perfectus esse: non tibi inponitur necessitas, ut uoluntas praemium consequatur. si ergo uis esse perfectus et desideras esse, quod prophetae, esse, quod apostoli, esse, quod Christus est, uende non partem substantiae, ne timor penuriae infidelitatis occasio sit et cum Anania et Sapphira pereas, sed uniuersa, quae possides. cumque uendideris, da pauperibus, non locupletibus, non superbis. da, quo necessitas sustentetur, non quo augeantur opes. cumque legeris [*]( 2 cf. Gen. c. 22 5 *Matth. 19, 21 10 Mattli. 19, 12 11 cf. Eom. 9, 16 16 cf. Act. 5, 1-11 ) [*]( 1 demisimus K centumpl. GΚψ 2 creduntur 39 et isaac quondam agro S et om. B quondam om. KIP 3 seruerat G,Kp.c.m2Saa.c. senuerat \\sp.c. sererat D euangelium] euangelicum D euangelicam s. l. 33 4 portabat B 5 si uis-13 conseq.] semper enim (del. m2) grandia in audientium ponantur arbitrio, sicut est illud: si nis perfectus esse, et alibi de eunuchis: qui potest capere, capiat. ideo autem non inponitur necessitas, ut uoluntas praemium consequatur I7 inquid GK,y$(add. m2 nt uult), om. D uade-esse] et reliqua D nalde (1 eras.) 33; add. et A,B (eras.) 6 quae habes] tua G 7 audientum KB 9 de eunuchis disputans B de s. 1. 83 eunucis G 10 regnum GDI ad] et (s. L add. ad m2) D 11 curro neque uol. D 12 miserantis KD; add. est GD 13 precium A uis ergo S 14 desiderans D alt. esse om. KPB 15 esse om. B ne] non A 16 occansio G annania G$,Ap.c.m2 anuaida Aa.c.m2 ananie D saphira BBsaffira D 17 cumque] quae cum G uenderis G 18 alt. da] de A quod D 19 sustentur A elegeris D )