Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
nolo discipulam coniugemque pontificis quicquam habere de ueteri homine. si consurreximus Christo, ea, quae sursum sunt, sapiamus praeteritorum obliti, futurorum auidi. infelix Simon, quia post baptismum de antiquo matrimonio cogitabat nec ad uirginalem uenerat puritatem,
Petri consortio indignus fuit.
Conpulisti me, Fabiola, litteris tuis, ut de Aaron tibi scriberem uestimentis. ego plus obtuli, at de cibis et praemiis sacerdotum et de obseruatione pontificis praefatiunculam struerem. egressa de Sodomis et ad montana festinans non uis habitare in parua urbe Segor. transcendens proselytos, praeteriens Israhelitas, dimittens Leuiticum gradum, praepete pinna transuolans sacerdotes ad pontificem uenis et, dum uestes eius et rationale pectoris diligenter inquiris, nostra tibi displicuere consortia.