Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non egreditur e sancto, ne uestimentum, quod indutus est, polluat; quotquot enim in

Christo baptizati sumus, Christum induimus. seruemus tunicam, quam accepimus, sanctum custodiamus in sancto. ille montanus habitator, qui de Hierusalem descendebat Hiericho, non prius uulneratus est, quam nudatus. infunditur ei oleum, medicamentum lene et misericordia temperatum, et, quia debuit neglegentia sentire cruciatum, uini austeritate mordetur, ut per oleum ad paenitentiam prouocetur, per uinum seueritatem sentiat iudicantis.