Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
genus regale et sacerdotale sumus. illum adtendamus patrem, qui numquam moritur aut qui pro nobis moritur et qui ideo uiuens mortuus est, ut nos mortuos uiuificaret. si quid habemus de Aegypto, quod princeps mundi suum possit agnoscere, tenenti Aegyptiae cum pallio relinquamus. sindone opertus adulescens uinctum dominum sequebatur: incurrisset laqueos, nisi expeditus et nudus persequentium impetus declinasset. reddamus parentibus, quae parentum sunt; si tamen uiuunt, si seruientes deo filios suos praeferri sibi gloriantur.