Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Caput, inquit, suum non discoperiet. habet cidarim et nomen dei portat in fronte, diademate ornatus est regio, ad perfectam Christi uenit aetatem, semper eius gloria protegendus est et uestimenta sua non scindet, quia candida sunt, quia inpolluta, quia agnum sequentia et de adtonsae ouis confecta uelleribus. Thamar amissa pudicitia scidit tunicam; Caiafas perdito sacerdotio rupit publice uestimenta. super omnem animam, quae mortua est, non ingredietur.