Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
uolnntas enim in homine, non natura damnatur. si quis e sacerdotibus semine fluxerit, ad sacerdotalem mensam prohibetur accedere;,et e contrario uidua, cuius cum Sarra defecerunt muliebria, propter. continentiam et castitatem et recipitur in domum patris et de templi aerario alitur. quodsi filios habuerit, redditur suboli suae, ut iuxta apostolum his ministretur, quae uere uidua sunt, et ut, quae sacerdotalibus sustentatur cibis, nullius alterius amore teneatur.
uicinus et mercennarius excluduntur a conuiuio sacerdotum, semis ciborum reliquiae conceduntur; iam tunc proiciebatur Phygelus et Hermogenes et recipiebatur Onesimus. primitiae ciborum et omnium frugum atque pumovum offeruntur antestiti, ut habens uictum atque uestitum absque ullo inpedimento securus et liber seruiat domino. primogenita mundorum animalium accipiunt sacerdotes, inmundorum pretia. hominum quoque pJÎmi partus redimuntur et, quia condicio una nascendi est, omnes pretium aequaliter offerunt sic moderatum et leue, ut nec diues intumescat nec tenuis praegrauetur.