Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Discamus primum communes sacerdotum uestes atque pontificum. lineis feminalibus, quae usque ad genu et poplites ueniunt, uerecunda celantur et superior pars sub umbilico uehementer adstringitur, ut, si quando expediti mactant uictimas, tauros et arietes trahunt, portant onera et in officio ministrandi sunt, etiamsi lapsi ruerint et femora reuelarint, non pateat, quod opertum est — inde et gradus altaris prohibentur fieri, ne inferior populus ascendentium uerecunda conspiciat —, uocaturque lingua Hebraea hoc genus uestimenti \'machnase\', Graece περισϰελή, a nostris feminalia uel bracae usque ad genua pertingentes.