Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iesus enim coepit facere et docere. ipsum quoque pectusculum appellatur έπιϑέματΟς, id est additamenti, siue praecipuum et egregium — thenufa quippe hoc magis sonat — iuxta illud Malachiae: labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, ex quo intellegimus praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinaeque notitiam et additamento gratiae spiritalis talem uirum institui. qui possit contradicentibus resistere et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum, sed dextrum brachium et separatum, ut opera sacerdotis couparatione uirtutum eius a cunctis hominibus separata sint. haec de uictimis et de his, quae offeruntur in altari, sacerdotibus dantur a domino.