Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Gratias tibi, Christe saluator, tua agimus creatura, quod tam potentem aduersarium nostrum, dum occideris, occidisti. quis ante te miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus uiuendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? regnauit enim mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adam.
si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno? si amici tui sub poena offendentis Adam et, qui non peccauerant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis: non est deus, qui corrupti et abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis, qui declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum? quodsi Lazarus uidetur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna caelorum?