Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sermo eius et omne conuiuium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere uerecunde, recta suscipere, praua non acriter confutare, disputantem contra se magis docere quam uincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando eruditissimus habebatur.

illud\', aiebat, \'Tertulliani, istud Cypriani, hoc Lactantii, illud Hilarii est. sic Minucius Felix, ita Uictorinus, in hunc modum est locutus Arnobius\'. me quoque, quia pro sodalitate auunculi diligebat, interdum proferebat in medium. lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi. [*]( 1 cachinno ØB cac(ccΨ)inno UΚΨ caccinu G cacinnfl D cachinnum S intellegebat G uirg. et nid. S honerare Sl 2 hortare sp.c. 3 domi se D ae domum K se domi GF et om. D rel. foris cler.] si quis relicto clericato r 4 se om. ØB tradederit T sit creber r 5 offerat T in—corp.] in eo (eo eras. Ii) KW; in aurigaecorp. in mg. inf. m2K 6 modo T uiribus] ueribi 21 moderetur r 7 mensae—reseru.] si monachus ad conuiuium fuerit a saeculare rogatus, ita adposita quaeque degustet, ut superstitionem fugiat et continentiam non relinquat r 8 pr. et om. TD fugiret 21 fugiat T seruaret D sermo—prop.] cum aliqua nobis de scripturis proferuntur, debemus r 9 et] erat G per S prop.] deponeret s 10 resp. uer. om. J uerecundae (ex -diae G) GK recte ΦΨ praua] superflua T 11 et dispo(u s.l.m2)tantem I se] nos T 12 ingenito ØB quid] quia ex qua G esse <P 14 tert. aiebat G tertuliani KDΦΨ 15 hoc] illud B lactanti G,Ka.c. illud] hoc B hilari GK hylarii B minutius (ex -os <P) DΦΨ 16 uicturinus ΚΨ, Φa.c. 17 quia ex qui m2K solitate G<Pa.c. 18 lectione (-nem G) quoque GK\'l\' lectionemque s lectioneque S lectione B, ? 21 ad(d s.i.X)siduae (e exp. K) GK assudue s 19 diuturnus s bibliotecam \'l\' bybliotecam K ) [*]( LIV. Hieron. Eplst. I. ) [*]( 36 )

562

Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem! quotiens nocturnum de euangelio petitorem et interpellatricem duri iudicis mihi uiduam exhibuit! cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, auunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reuerentia sacerdotii facilius inpetraret.