Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cui iam meum sudabit ingenium? cui litterulae placere gestient? ubi est ille έργοδιώϰης noster et cygneo canore nox dulcior? stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. quidquid dixero, quia ille non audiet, mutum uidetur. stilus ipse quasi sentiens et cera subtristior uel rubigine uel situ obducitur. quotienscumque nitor in uerba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens inplentur oculi et renouato dolore totus in funere sum.

mors quondam fuit, ut super cadauera defunctorum in contionė pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent: en rerum in nobis ordo mutatus est et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura: quod exhibere senibus iuuenis debuit, hoc iuueni exhibemus senes. [*]( 7 cf. Ex. 3, 7 etc. ) [*]( 1 maius D qui] si r 2 rerum s. l. m2\'1\' rei S neputianus Kp.c.m2 3 relinquid G 4 senes] nos taros noster 7* et exp. K, om. TB desid.j amoris r uulneratus Γ,Ψa,c.mZ; add. et S intolerabile K\'l\' 5 conficit Da.c.m2B confectos g iam] tam Kp.c.m2Ø 6 sudauit Gfi litterae G gestiunt G*F,Ka.c.m2 7 eprAIOuIKTHC KT ecpsodi..... 21 epidioctes G, om. D cycneo KØ cigneo DB Icingeo Ψ corgneo (g eras.) G, ? 91 8 calligant G b(uG)albuttit GDY,Ka.r., ? 9T 9 audit D 10 cera] idcirco B 12 epitafii G aepi- \'thapii D epbitapii s ephitafii KP toties B totius <P; add. lacrimis S 13 mores U,Kp.c.m2,Φ (ex ores) mos D ut] s. Z. m2 K, in l. m2 B, om. F et s ait D 14 conditionem s rostris] stratis D (corr. in mg. m2) 15 libeiis Dp.c.m2 lugubrum s carnium GKa.c. 16 gemitum D audientum (?) SC audiendum (au ex a) s en-nobis] ipse iu nobis rerum F 17 imutatus (sic) F est om. B calamitate nostra Kp.c.B 18 quod enim r iouenis sen. r iouene 2\' exhi(xiB)bui(bueK)mus Kp.c.m2DrpB eihibent (h s. l. m2G) G, ? U )

550

Quid igitur faciam? iungam tecum lacrimas? sed apostolus prohibet Christianorum mortuos dormientes uocans et dominus in euangelio: non est, inquit, mortua puella, sed dormit. Lazarus Yquoque, quia dormierat, suscitatus est. laeter et gaudeam, quod raptus sit, ne malitia inmutaret mentem eius, quia placuerit deo anima illius?