Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Denique et tu audita sententia saluatoris: si uis perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et ueni, sequere me, uerba uertis in opera et nudam crucem nudus sequens expeditior et leuior scandis scalam Iacob. tunicam mutas cum animo nec pleno marsuppio gloriosas sordes adpetis, sed puris manibus et candido pectore pauperem te et spiritu et opibus gloriaris.

jaihil est enim grande tristi et lurida facie uel simulare uel ostentare ieiunia, possessionum reditibus abundare et uile iactare palliolum. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit nec putauit se posse et uirtutes simul et diuitias possidere. nos suffarcinati auro Christum pauperem sequimur et sub praetexto elemosynae pristinis opibus incubantes quomodo possumus aliena fideliter distribuere, qui nostra timide reseruamus? plenus \'uenter facile de ieiuniis disputat.