Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
unde et ego beatum me in hoc dumtaxat negotio iudico, quod apud eruditas aures inperitae linguae responsurus sum, quae obicit mihi uel ignorantiam uel mendacium, si aut nesciui alienas litteras uere interpretari aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et inpunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud uos argueret, ut papam Epiphanium criminatus est, hanc epistulam misi, quae te et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat.
Ante hoc ferme biennium miserat Iohanni episcopo supra dictus papa Epiphanius litteras arguens eum in quibusdam dogmatibus et postea clementer ad paenitentiam prouocans. harum exemplaria certatim Palaestinae rapiebantur uel ob auctoris meritum uel ob elegantiam scriptionis.
erat in monasteriolo nostro uir apud suos haut ignobilis, Eusebius [*]( 1 *Act. 26, 2—3 6 *Eccli. 25, 9 ) [*]( 1 causa Wp.c.m2ZDS. uictori(a)e ua.c.ZDS princ. sibi W 2 accussor u acusor W a sup. litt. eras. m2 W 0 s. I. m2 ZB, om. QDS 3 stimo Wa.c.m2 existimo S 4 in s. I. m2 Z, om. QDS 6 esaiae Q isaiae WB iesu S 7 prouidentia Q2S,D (-am m2) 9 impeditae Q,2a.c. 10 resp. sum] responssulIl D obiciuntur Wp.c.mS 12 ac ne] hac si Q forsitant ua.c.m2 fortesitS W 13 acusator W accussor ua.c. qua—15 arg. in mg. inf. Z qua-14 apud om. Q inportunitate W 14 queque D 15 ut quia Z epyph. D epyf. QZ 16 pr. te s. l. S, om. Q per} pro Q 17 doceant Za.c.D 18 supradictos papas u . 19 epyph. D epyf. QZ 20 et uW,Ba.c.m2 sed cet. 21 horum Q,Za.c.m2 ob ex ab m2 u W 22 auctoris (auc in ras. m2) B monasterio s 23 haut uDB aut WZa.c.m2 haud cet. )
res ita anno et sex mensibus transiit, donec supra dicta interpretatio de scriniis eius nouo praestrigio Hierosolymam conmigrauit. nam quidam pseudomonachus uel accepta pecunia, ut perspicue intellegi datur, uel gratuita malitia, ut incassum corruptor nititur persuadere, conpilatis chartis eius et sumptibus ludas factus est proditor deditque aduersariis latrandi contra me occasionem, ut inter inperitos contionentur me falsarium, me uerbum non expres sisse de uerbo, pro \'honorabili\' dixisse \'carissimum\' et maligna interpretatione — quod nefas dictu sit — ϰἰδεσιμώτατον noluisse transferre. haec et istius modi nugae crimina mea sunt.
Ac primum, antequam de translatione respondeam, uolo [*]( 1 cf. Ennii epigr. II p. 215 V2 et locos a Vahleno ibi adlatos ) [*]( 1 haec om. W uolutaret Q 3 cepit WBS; add. namque (nam exp. S) DS eam sibi B 5 alloquii Ba.c. eloqui WZa.c. paenitus itZ poenitus QW 6 accito u atque accito Za.c.m2 accitoque (acit. D) cet. paginam WD 7 capita uW,Ba.c.m2 capitula cet. 8 contineret Za.c.i add. uel Z- flagitarat ujYB -tauerat cet. 9 ab eo om. L1 ut om. W 10 ne B prodiret Bp.c.m2 11 transit (2,2a.c. 12 praestrigio u praestigio cet. hierosolim. uQW,Zp.c.m2 hierusoly(iZ)m. Za.c.m2D ihe(ieS)rosolim. BS pseudomonacus Za.c.B seudomonachus Wa.c.m2 13 peccunia Q dat. int. S 14 ut om. D nitatur W 15 chartis uD cartis cet. et] ex Wp.c,m2 16 aduernarius W blatterandi Qa.c. occasa. u 17 peritos QS continentur Za.c.m2 19 dictum ti WD,Za.c. άἰδεσιμώτατον uB, monstra praebent cet.; add. itekav uel πάππαν Marte corruptum codd. praet. uS • uoluisse u 20 hae Z heg B 21 ac] haec Q )
lucrum uidelicet placet, uoluntas displicet. dudum Hesychium, uirum consularem, contra quem patriarcha Gamalihel grauissimas exercuit inimicitias, Theodosius princeps capite damnauit, quod sollicitato notario chartas illius inuasisset. legimus in ueteribus historiis ludi magistrum, qui Faliscorum liberos prodiderat, uinctum pueris traditum et ad eos, quos prodebat, remissum nec sceleratam populum Romanum suscepisse uictoriam. Pyrrum, Epirotarum regem, cum in castris ex uulnere curaretur, medici sui proditione interfici nefas duxit Fabricius, quin potius uinctum remisit ad dominum, ut scelus nec in aduersario conprobaret.