Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non opus est multa commemorare. possunt enim uideri etiam de laudibus dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat, atque ita nusquam certa erit in sanctis libris castae ueritatis auctoritas. nonne adtendimus eundem apostolum cum ingenti cura commendandae ueritatis dicere: si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra. inuenimur autem et falsi testes dei, quia testimonium diximus aduersus deum, quod suscitauerit Christum, quem non suscitauit.

si quis huic diceret: \'quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod, etiamsi falsum sit, ad laudem dei maxime pertinet" nonne huius detestatus insaniam, quibus posset, uerbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in deo laudari falsitatem quam ueritatem uituperari?