Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

anima enim, quae peccauerit, ipsa morie- f tur. quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur. similiter et facta bona manifesta sunt et, quae aliter se habent, abscondi non possunt. quod dicit, istius modi est: quidam tam libere et palam peccant, ut, postquam eos uideris, statim intellegas peccatores; alios autem, qui callide occultant uitia sua, ex sequenti conuersatione cognoscimus.

similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? apostolus macerat corpus suum et animae subicit imperio, ne, quod aliis praecipit, ipse non seruet: et adulescentula feruente cibis corpore de castitate secura est?

Neque uero haec dicens condemno cibos, quos deus creauit ad utendum cum gratiarum actione, sed iuuenibus et puellis incentiua esse adsero uoluptatum. non Aetnaei ignes, non Uulcania tellus, non Ueseuus et Olympus tantis ardoribus [*]( I 1 cf. Rom. 6, 11 2 Ezech. 18, 4 3 I Tim. 5, 24-25 13 cf. \' I Cor. 9, 27 17 *I Tim. 4, 3 ) [*]( 2 enim om. S 3 quor.-iud. bis XF 4 et om. D subaec. DB 5 sim.—possunt om. D sim.] add. autem B 6 et-possunt om. G habent] add. et <P possunt] sunt <P 7 quid <P dicitis Ka.c.Ψ huius B 9 callidae KD ex] et <P 10 ignuscimus <P sim.—disc. in mg. B et bona apud alios in propatula praeter tula in ras. m2 B aliquos D 11 usi <P uos D 12 appendiculis G adpendicibus KW ad(p)pendiciis (s in ras. m2 B) D<PB 13 continentiae iP et om. \'1\' parcitatem G 14 subicit bis <P 15 alios <P praecepit G ipsi <P adulisc. ΦΨ adolesc. S 17 hoc Ba.c.m2 contemno Kp.c.m2$contempno B 19 adsero esse GD aufero s uoluptatum s. l. K uoluntatum W aethinei (pr. i eras.) e aetnei K aethnei W ethnei D etnici <P ethnae GB ignes ep.c.G ignis cet. 20 uulgania <P bulcania GD uulcani e ueseuus e (eu in ras.) B uaesulus K (ius ex luus) uaesolus W nesubius 0 besubiua G (be ex ue vi2) D et 01.] olymphusque e olimpus GKD<P\'l\'B )

475
aestuant, ut iuueniles medullae uino plenae, dapibus inflammatae.

auaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur; maledicam linguam indictum emendat silentium; cultus corporis et habitus uestium unius horae spatio commutatur; omnia alia peccata extrinsecus sunt et, quod a foris est, facile abicitur: sola libido insita a deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in uitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere.