Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cernis me scripturarum amore raptum excessisse modum epistulae et tamen non inplesse, quod uolui. audiuimus tantum, quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: concupiuit anima mea desiderare in stificationes tuas in omni tempore. ceterum Socraticum illud inpletur in nobis: \'hoc tantum scio, quod nescio\'.

tangam et nouum breuiter testamentum: Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes, quadriga domini et uerum cherubin, quod interpretatur \'scientiae multitudo\', per totum corpus oculati sunt, scintillae micant, discurrunt fulgora, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubicumque uolitantia. tenent se mutuo sibique perplexi sunt et quasi rota in rota uoluuntur et pergunt, . quocumque eos flatus sancti spiritus duxerit.