Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
audio praeterea in senes et anus absque liberis quorundam turpe seruitiuIDipsi apponunt mattulam, obsident lectum et purulentias stomachi et phlegmata pulmonis manu propria suscipiunt. pauent ad introitum medici trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur et, si paululum senex uegetior fuerit, periclitantur [*](s ) ac simulata laetitia mens intrinsecus auara torquetur. timent enim, ne perdant ministerium, et uiuacem senem Mathusalae annis conparant. o quanta apud dominum merces, si in praesenti pretium non speraret! quantis sudoribus hereditas cassa expetitur! minori labore margaritum Christi emi poterat.
Diuinas scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. disce, quod doceas; obtine eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana et contradicentes reuincere; permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quo didiceris, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem de ea, quae in te est, spe.