Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
scio quidem ab auunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque uitae eius exemplum habere uirtutum; sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.
Igitur clericus, qui Christi seruit ecclesiae, interpretetur primum uocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur. si enim ϰλη̑ρος Graece \'sors\' Latine appellatur, propterea uocantur clerici, uel quia de sorte sunt domini uel quia dominus ipse sors, id est pars, clericorum est. qui autem uel ipse pars domini est uel dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut et possideat dominum et ipse possideatur a domino.