Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
nec non post Dauid etiam sub Salomone, filio eius, legimus tale quiddam super dei imagine nominatum. dicit enim in Sapientia, quae titulo eius scribitur: creauit incorruptum hominem et imaginem suae proprietatis dedit ei. et rursum post annos mille CXI plus minus in nouo legimus testamento, quod non perdiderint homines imaginem dei.
Jacobus\'. enim, apostolus et frater domini, cuins et supra meminimus, instruit nos, ne Origenis laqueis capiamur, habere hominem imaginem et similitudinem dei. nam cum de lingua hominum latius disputasset, adiecit: instabile malum: in ipsa benedicimus deum et patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem dei conditi sunt.
Paulus quoque, uas electionis et qui doctrinam euangelicam sua praedicatione conpleuit, docet nos, quod homo ad imaginem et similitudinem dei conditus sit, [*]( 8 *Ps. 38, 7 11 *Sap. 2, 23 18 *Iac. 3, 8-9 21 cf. Act. 9, 15 ) [*]( 1 illud AD 3 et] usque (cras.) et (corr. ex a) S et ab Ahr. in mg. m2 B 4 dauit S gnationes S XIII S XXII II] qllattuor S 5 annis Aa.c.m2 anni D, om. S nCXVII B IICX et VII S II (duo milia D bis mille S) centum decem et septem ADS trice(n A)simll octauo AD XXXVIII BS 6 de in ras. m2 B cum S 8 imaginem D imagine dei BS perambulant A 9 anb s. I. m2 B 10 imaginem AD ymagine B 11 quae] qua et I) iuscribitur Bp.c.m2 creauit] add. deus S hom. inc. D 12 et im. in mg.mZ B 13 anni D mille om. AD CCCXI uel millenos centenos nndenos S 14 perdiderunt BS homines om. S 15 dei s. 1. B 16 instruet Aa c.m2D instruat Ba.r. ne (s. 1.) in S 18 hominiB S altius B 19 ipsa quippe S pr. et om. S 22 doctr. et eu. B 23 sim. et im. S et cor,.. ex di D )