Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec non post Dauid etiam sub Salomone, filio eius, legimus tale quiddam super dei imagine nominatum. dicit enim in Sapientia, quae titulo eius scribitur: creauit incorruptum hominem et imaginem suae proprietatis dedit ei. et rursum post annos mille CXI plus minus in nouo legimus testamento, quod non perdiderint homines imaginem dei.

Jacobus\'. enim, apostolus et frater domini, cuins et supra meminimus, instruit nos, ne Origenis laqueis capiamur, habere hominem imaginem et similitudinem dei. nam cum de lingua hominum latius disputasset, adiecit: instabile malum: in ipsa benedicimus deum et patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem dei conditi sunt.