Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

inter multa enim mala etiam illud ausus est dicere, perdidisse imaginem dei Adam, cum hoc in nullo penitus loco scriptura significet. si enim ita esset, numquam omnia, quae in mundo sunt, seruirent semini Adam, id est uniuerso generi hominum, sicut et Iacobus apostolus loquitur: omnia domantur et subiecta sunt naturae humanae. numquam enim uniuersa subiecta essent hominibus, si non haberent homines iuxta id, quod uniuersis imperent, imaginem dei.

coniungens autem atque consocians scriptura diuina gratiam benedictionis, quam Adam donauerat, et generationibus, quae ex eo erant, ne qui forsitan maligna interpretatione auderent dicere uni datam gratiam dei et illum solum factum esse ad imaginem dei, qui plasmatus esset ex humo, et uxorem eius, eos uero, qui conciperentur in utero et non ita nascerentur ut Adam, dei non habere imaginem, statim per ordinem iungit et dicit: et uixit Adam annos CCXXX et cognouit Euam, uxorem suam, et peperit ei filium iuxta speciem et iuxta imaginem eius et uocauit nomen eius Seth.