Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quis autem patienter ferat Origenem lubricis argumentationibus resurrectionem carnis huius negantem, sicut declarat manifestissime in uolumiue Explanationum primi psalmi et in aliis multis locis? aut quis audiat in tertio caelo donantem nobis Origenem paradisum et illum, quem scriptura commemorat, de terra ad caelestia transferentem et omnes arbores, quae scribuntur in Genesi, allegorice intellegentem, scilicet quod arbores angelicae fortitudines sint, cum hoc ueritas non recipiat?

neque enim dixit scripturk diuina: \'deposuit Adam et Euam in terram\', sed: eiecit eos de paradiso; et: b a bit are fecit contra paradisum, et non \'abiecit eos sub paradiso\'; et: posuit rumpheam flammeam et cherubin custodire introitum ligni uitae, et non-"ascensum"; et: fluuius egreditur ex Eden, non dixit \'descendit ex Eden\'. iste diuiditur in quattuor principia: nomen uni Phison et nomen secundi Geon.