Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et, si hoc uerum est, ubi est fides nostra? ubi praeconium resurrectionis? ubi apostolica doctrina, quae in ecclesiis Christi hucusque perdurat? ubi illa benedictio ad Adam et ad semen eius et ad Noe et ad filios eius: crescite et multiplicamini et replete terram? iam enim non erit benedictio, sed maledictio iuxta Origenem, qui angelos uertit in animas et de sublimi fastigio dignitatis facit ad inferiora doscendere, quasi deus generi humano non possit animas per nedictionem dare, nisi angeli peccauerint, et tot in caelis ruinae sint, quot in terra natiuitates.
dimittenda nobis est doctrina apostolorum et prophetarum et legis et ipsius domini saluatoris in euangelio pertonantis: e contrario Origenes praecipit et legem dat — ut non dicam: constringit discipulos suos —, ne quis oret in caelum: ascendere, ne peius iterum peccans, quam in terris ante peccauerat, praecipitetur in mundum.