Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
non erubescere iuuenem et monachum et, ut sibi uidetur, disertum, cuius de ore Ueneres fluunt, qui tantae in sermocinando elegantiae est, ut comico sale ac lepore conspersus sit, lustrare nobilium domos, haerere salutationibus matronarum, religionem nostram pugnam facere et fidem Christi contentione torquere uerborum atque inter haec fratri suo detrahere!
utique, si errare me arbitratus est — in multis enim offendimus omnes et, si quis in uerbo non peccat, hic perfectus est uir —, debuit uel arguere uel interrogare per litteras, quod uir eruditus et nobilis fecit Pammachius, cui ego owrjXoYijaairirjv, ut potui, et epistula longiore disserui, quo unumquidque sensu dixerim.
imitatus saltim tuam fuisset uerecundiam, qui ea loca, quae scandalum quibusdam facere uidebantur, excerpta de uolumine per ordinem digessisti poscens, ut uel emendarem uel exponerem, et non tantae me putasset dementiae, ut in uno atque eodem libro et pro nuptiis et contra nuptias scriberem!
Parcat sibi, parcat mihi, parcat nomini Christiano; monachum se esse non loquendo et discursando, sed tacendo et sedendo nouerit; legat Hieremiam dicentem: bonum est uiro. [*]( 10 *Iac. 3, 2 22 *Thren. 3, 27-28 ) [*]( 1 sint B quid J 2 loq.—sep.] loqui parandus D et publice g a 8. l. m2B 3 non] miror autem non S erubescit iuuenis Bp.c.m2 iuuenum J 4 pr. et eras. B monachus Bp.c.m2 et (s. I. m2) ut B ut et JS ut D dissertum D,Ba c.m2 disertus Bp.c.m2 de ore] decore D,Zp.c. Ueneres] uentres J,Zm2 in mg. 5 ele(i)gantia JD esse D 6 domus J,Za.c. 7 nostra D 8 contentionem D \') errasse JS errarem B me] et D ut B 11 peccet Z peccasset J hic] ic 8. l. m2B 13 AMAOriCAMIN J ANIAOriCAMIN Z apologetice B ajts),oYwa[ji.Tjv S 14 dias. long. S unumquodque Zp.c.DB sensum D 15 saltem JD fuisset tuam S tua-uerecundia Zp.c. 16 excepta Ba.c.m2 excerta D 17 et] ut JZ 18 me putasset S me putasse Zp.c.DB putasse me J putassem Za.c. 19 scribere D 21 esse s. I. Z non loq. esse J et disc. om. J disc. s. l. Z sed. et tac. B 22 iheremiam B ieremiam S docentem DB homini B )
ipse quoque Iouinianus, aoffpatpso:; aTpafAjwttoc, iustissime proclamabit: \'quod me damnent episcopi, non est ratio, sed conspiratio. nolo mihi ille uel ille respondeat, quorum me auctoritas opprimere potest. docere non potest. scribat contra me uir, cuius et ego linguam intellego; quem cum uicero, omnes homines simul uicerim. ego eum bene noui — experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam —: fortis est et in disputando. nodosus et tenax et qui obliquo et acuminato pugnet capite.