Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Rufinus autem frater, ut scribis, necdum uenit et, si uenerit, non multum proderit desiderio meo, cum eum iam uisurus non sim. ita enim et ille longo a me interuallo separatus est, ut huc non possit currere, et ego arreptae solitudinis terminis arceor, ut coeperit mihi iam non licere, quod nolui. [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*]( 2 = Tttricensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](33 —; Curoliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](b = Parisinus lat. 1453 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad eundem cuios supra secunda Z93, (secunda om.)Z ad eundem DlIIB ad amandum £ , in C titulus cum initio epistulae (usque ad l. 9 temporis) periit; Hieronymi nomen exhibent tituli in LΣΒϚ 3 conimorante 2 syria L 4 sarracinis L,M (corr.), saracenis ΣΒ,B {e ex i m2) dil. tuae sperl. sunt codd. praeter LZ 5 accensus est ita B 6 profuerat 2 7 tibi me per (me per in ras. m2) B 8 absens sum am. tamen B ueniam L2 inpendo LΣВ,M (corr. m2), ualde inpendo (corr. m2) D 11 illi-illi-illi L sibi S obient C 15 perderit L prode 2 (corr.) 16 non s. l. 2 a me interuallo B inter me (me s. l. 2, exp. M) uallo cet. interuallo a me S 17 excurrere CB occurrere Ϛ 18 iam mihig nolui (sc.Hierosolymam proficisci) ] uolui LΣΒ )
ob hoc et ego obsecro et, ut tu petas, plurimum quaeso, ut tibi beati Reticii Augustodunensis episcopi commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore disseruit. scripsit mihi et quidam de patria supra dicti fratris Rufini Paulus senex Tertulliani suum codicem apud eum esse, quem uehementer repoposcit. et ex hoc quaeso, ut eos libros, quos non habere me breuis subditus edocebit, librarii manu in charta scribi iubeas.
interpretationein quoque psalmorum Dauiticorum et prolixum ualde de synodis librum sancti Hilarii, quae ei apud Treueris manu mea ipse descripseram, aeque ut mihi transferas peto. nosti hoc esse Christianae animae pabulum, si in lege domini meditetur die ac nocte. ceteros hospitio recipis, solacio foues, sumptibus iuuas; mihi si rogata praestiteris, multa largitus es.