Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Reprehendunt in me quidam, quod in libris, quos aduersum Iouinianum scripsi, nimius fuerim uel in laude uirginum uel in suggillatione nuptarum, et aiunt condemnationem quodammodo esse matrimonii in tantum pudicitiam praedicari, ut nulla posse uideatur inter uxorem et uirginem conparatio derelinqui.

ego si bene problematis memini, inter Iouinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet uirginitati nuptias, nos subiciamus; ille uel parum uel nihil, nos multum interesse dicamus. denique idcirco te post dominum faciente damnatus est, quod ausus sit perpetuae castitati matrimonium conparare. aut, si id ipsum uirgo putatur et nupta, cur piaculum uocis huius Roma audire non potuit? uirgo a uiro, non uirgo a partu. medium esse nihil potest: aut mea sententia sequenda est aut Iouiniani.