Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod hic peccatum meum, quae duritia? uniuersa, quae scripsi, huic sententiae couparata lenissima sunt. reuolue omnium, quos supra memoraui, commentarios et ecclesiarum bibliothecis fruere, et magis concito gradu ad optata coeptaque peruenies.

Audio totius in te urbis studia concitata, audio pontificis et populi uoluntatem pari mente congruere. minus est tenere sacerdotium quam mereri. libros sedecim prophetarum, quos in Latinum de Hebraeo sermone uerti, si legeris et delectari te hoc opere conperero, prouocabis nos etiam cetera clausa armario non tenere.