Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Christiani interdum pudoris est etiam apud amicos tacere et humilitatem suam magis silentio consolari quam retractando ueteres amicitias ambitionis crimen incurrere. quamdiu tacuisti, tacui nec expostulare umquam super hac re uolui, ne non amicum quaerere, sed potentiorem uiderer expetere. nunc autem prouocatus officio litterarum primas semper partes habere temptabo et non tam rescribere quam scribere, ut et uerecunde hucusque tacuisse et uerecundius loqui coepisse cognoscar.
De opusculis meis contra Iouinianum quod et prudenter et amanter feceris exemplaria subtrahendo, optime noui. sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex urbe uenientes mihi eadem lectitarint, quae se Romae excepisse referebant. in hac quoque prouincia iam libri fuerant diuulgati et, ut ipse legisti, nescit uox missa reuerti.
non sum tantae [*]( 18 Horat. a. p. 390 ) [*]( 2 uolueris] add. explicit ad desiderium e ) [*](E = Veronensis XVII. 15 s. VII. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](J = Vindohonensis lat. 934 s. IX. ) [*](Z = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*]( 8 = Monacensis lat. 6313 s. IX. ) [*](D — Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*]( 4 ai pammachium JSD apologeticum (ad pologeticum 8) eiusdem operis ad pammachium E:3 apollogeticum (pr. 1 del.) ad pamachium. prefatio A; Rieronymi nomen exhibet titulus in D 6 consulari E 7 tacuistix J 8 ne ex nec A$9 quaererem E 10 hab. part. 8 11 non s. I. 2, om. J reec.) scribere Za c. 16 lectitarint EA% -rent cet. roma A recepisse J referebat Za.c. 17 prouincia iam ex prouinciam Em2 iam om. A$fuerunt S )
itaque, quod solum facere potui, ajEoXopatmov ipsius operis tibi itpooscpcav/jaa, quem cum legeris, aut ipse pro nobis ceteris satisfacies aut, si tu quoque narem contraxeris, illam apostoli Tcspixojnijv, in qua de uirginitate et nuptiis disputat, aliter disserere conpelleris.
Nec hoc dico, quo te ad scribendum prouocem, cuius in sacris litteris studium prae me fero, sed ut alios, qui nos lacerant, hoc facere conpellas. norunt litteras, uidentur sibi scioli: possunt me non reprehendere, sed docere. si aliquid scripserint, magis ex operis eorum conparatione mea interpretatio neglegetur.
lege, quaeso te, et diligenter apostoli uerba considera, et tunc uidebis me propter calumniam declinandam multo plus, quam ille uoluit, in maritos fuisse clementem. Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Didymus, Apollinaris latissime hanc epistulam interpretati sunt; quorum Pierius, cum sensum apostoli uentilaret atque dissereret et [*]( 9 cf. I Cor. c. 7 ) [*]( 1 quanti pluresque 3 2 possum Ea.r. possimus Aa.c. 3 pr. aut s. l. J 7 pot. fac. J2 potui] putaui 3 AIIOAOriTIKON D AIlOAOrHTIKON (s. I. excusatorium m2) s AIIOAOTHT(s. I. T m2,- IKON A apologeticon J2 IIPOOMUNHCA E,3 (s. I. acclamaui m2) M(s. I. n m2)POC(s. I. add. E m2)<t>(ex 0 mS)UJNH(s. I. E m2)CA A prosefonica J,2a.e. prosefoneca Zp.c. quae 3 8 pr. aut om. S satisfaciens J,2a.c. 9 quo conarem Jp.c.m2 illa 3 IIEPIKOIINH A llEPIKOMHN D pericopen Z pericopin J 10 diserere A,2a.c.m2 dissere 8 11 quod A,J (seq. ad eras.) ad te 2a.c. 12 prae me fero] praefero D mihi (s. I. m2) praefero Z 13 conpellis Za.c. 14 quid S 15 scrib(p)serit EAa.c. ex om. D 16 neglegitur AJi> et s. l. Z 18 quam ex quae m.2 A 19 origenis JZD,Asa.c. dionisius codd. praeter E pyerius D didimus J23 dydimus D 20 apolin. E apollon. Za.c. appollen. J 21 piaerius E edissereret S )