Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Primum in fidei regula discrepamus. nos patrem et filium et spiritum sanctum in sua unumquemque persona ponimus, licet substantia copulemus; illi Sabellii dogma sectantes trinitatem in unius personae angustias cogunt. nos secundas nuptias non tam adpetimus, quam concedimus Paulo iubente, ut uiduae adulescentulae nubant; illi in tantum scelerata putant iterata coniugia, ut, quicumque hoc fecerit, adulter habeatur.
nos unam quadragesimam secundum traditionem apostolorum toto nobis orbe congruo ieiunamus; illi tres in anno faciunt quadragesimas, quasi tres passi sint saluatores, non quo et per totum annum excepto pentecosten ieiunare non liceat, sed quod aliud sit necessitate, aliud uoluntate munus offerri. apud nos apostolorum locum episcopi tenent; apud eos episcopus tertius est. habent enim primos de Pepusa Phrygiae patriarchas, secundos, quos appellant 7.oiv»voti?, atque ita in tertium, id est paene ultimum, gradum episcopi deuoluuntur, quasi exinde ambitiosior religio fiat, si, quod apud nos primum est, apud illos nouissimum sit.
illi ad omne paene delictum ecclesiae obserant fores; nos cotidie legimus: malo paenitentiam peccatoris quam mortem et: numquid, qui cadit, non resurgit?dicit dominus: conuertimini ad me, [*]( .9 cf. I Tim. 5, 14 23 *Ezech. 18, 23 24 *Hier. 8, 4 25 *Hier. 3, 22 ) [*](2 tantum AD est sign. S 3 recepit (t eras.) A 4 auctoritati Ap.e.m2II,Da.c. 6 promimus B 7 substantia B 8 angustiis AD 10 put. scel. AD coni. it. S iterata om. A 13 orbe B, om. cet. ieiunemus A 14 passint D passi sunt A non] nam A quod Bp.e.m2s 15 excepta S pentecoste HS 16 offerre Ila.r.s 18 est s. l. B Pepusa] papa B frigiae codd. 19 xoivouvois scripsi caenonus AIID cenonos B cenonas S 20 gradum] locum AD 21 fiat] sit B 22 pene ad omne B delatum A 23 obseruant A,IIa.r.D 24 num A (corr. numquit) 25 resurget S )
Praetermitto scelerata mysteria, quae dicuntur de lactante puero et de uicturo martyre confarrata. malo iniqua non credere; sit falsum omne, quod sanguinis est. aperta est conuincenda blasphemia dicentium deum primum uoluisse in ueteri testamento per Moysen et prophetas saluare mundum; quod quia nOli potuerit explere, corpus. sumpsisse de uirgine et in Christo sub specie filii praedicantem mortem obisse pro nobis et, quia per duos gradus mundum saluare nequiuerit, ad extremum per spiritum sanctum in Montanum, Priscam et Maximillain, insanas feminas, descendisse et plenitudinem, quam Paulus non habuerit dicens: ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus et: nunc uidemus per speculum in aenigmate abscisum et semiuirum habuisse Montanum.
haec coargutione non indigent; perfidiam eorum exposuisse superasse -\'est, nec necesse est, ut singula deliramenta, quae proferunt, breuior epistulae sermo subuertat, cum et tu ipsa scripturas adprime tenens non tam ad eorum mota sis quaestiones, quam, quid sentirem, a me uolueris sciscitari. [*]( 16 I Cor. 13, 9 17 *I Cor. 13, 12 ) [*](1 renertentes B 2 redigi A 3 quod s. I. B, om. g sit] interest S 6 lactente Bp.e.m2g 7 de om. S iniqua] inquam S 8 sanguis All sanguinem D pr. est om. D apertae B 10 quod] sed S 12 obiisse S 13 non quinerit B 14 priscillam II 16 habuerat IIa.r. 19 haec B est quae add. cet. sunt quae add. S coarguitione D quo arguitionem A indiget Aa.c.m2 perfidia AD 20 nec B, om. eel. deleramenta A,Da.c. 21 ipsas IIB 22 sis s. I. m2 B 23 a s. I. B scisc.] add. explicit contra montanum D )