Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

rideant circumstantes: ista infidelitas Iudaeorum est. quin, si ad sepulchrum filiae uolueris uolutari, angeli increpabunt: \'quid quaeris uiuentem cum mortuis?\' quod quia Maria fecerat Magdalene, postquam uocem domini se clamantis agnouit, ad eius pronoluta pedes audiuit: ne tetigeris me; necdum enim ascendi ad patrem meum, id est: \'non mereris tangere resurgentem, quem mortuum aestimas in sepulchro.\'

Quas nunc Blesillam nostram aestimas pati cruces, quae ferre tormenta, quod tibi Christum uideat subiratum? clamat nunc illa lugenti: csi umquam me amasti, mater, si tua suxi ubera, si tuis instituta sum monitis, ne inuideas gloriae meae, ne hoc agas, ut a nobis in perpetuum separemur. putas esse me solam? habeo pro te Mariam, matrem domini. multas hic uideo, quas ante nesciebam.