Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uox haec primum dedicata est in latrone: amen dico tibi; hodie mecum eris yi paradiso. postquam autem sarcina carnis abiecta ad suum anima reuolauit auctorem et in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit, ex more parantur exsequiae et nobilium ordine praeeunte aureum feretro uelamen obtenditur. uidebatur mihi tunc clamare de caelo non agnosco uestem; amictus iste non meus, hic ornatus alieuus est\'.

Sed quid agimus? matris prohibituri lacrimas ipsi plangimus. confiteor affectus meos, totus hic liber fletibus scribitur. fleuit Iesus Lazarum, quia amabat eum. non est optimus consolator, quem proprii uincunt gemitus, cuius uisceribus emollitis fracta in lacrimis uerba desudant.

testor, mi Paula, Iesum, quem Blesilla nunc sequitur, testor sanctos angelos eius, quorum consortio fruitur, eadem me dolorum perpeti [*]( 1 cf. Gen. 43, 30 7 Luc. 23, 43 17 cf. Ioh. 11, 35-36 ) [*]( 2 exquoqueret 1:a.c.DB exqueret Ka.c. semianimem in 2D aemianime S lectulo :Ep.c. 3 circulos 1:a.c.D in om. B extremo S 4 quia] quae B 5 o secnra esto o 2 secnra esto o GD Bles.] add. sentiens omni tempore uestimenta tua candida. candor uestium sempi. ternae uirginitatis est puritas B 6 proba G probantes 22) probare B uerba G uera esse B nusquam B sera] ora (in mg. sera m2) D 9 actorem B 10 in om. DB 12 mihi tunc s. 1. 2 tunc om. D 13 uestem KW uestes cet. non] add. est S 15 inatris] om. KT magiati (uoluit magistri, litt. gisti in ras. 7-8 litt. m2) B prohibentur lacrimae Za.c.m2D 16 affectos K,2a.c. 17 fleuit] add. et 2D, I\' s. l. m2,B eum GKB illum cet. 18 consolatur Ka.c.D 19 mollitis 2D lacrimas Zp.c.m2 dissudant 2D mi 2 (ex me), xl\' (ex mihi), B mihi GK me D 20 nunc seq. bl. 2 21 eius om. B- fruetur 2a.c. eundem me dolorem perpeti ac tormenta G me dolorum ex modblorum m2 T )

296
tormenta, quae pateris: patrem esse spiritu, nutricium caritate, et interdum dicere: pereat dies illa, in qua natus sum, et: heu mihi, mater, ut quid me genuisti uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? sed et illud: iustus es, domine, uerumtamen iudicia loquar ad te: quid est, quod uia peccatorum prosperatur? et: mei paene moti sunt pedes pacem peccatorum uidens et dixi: quomodo agnouit deus et si est scientia in excelso? ecce isti peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. sed rursum illud occurrit: si narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum praeuaricatus sum.