Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod autem duos iubetur adferre, duorum populorum significatur adsumptio; quod teneros et bonos, dociles et innocentes animae. stola Esau fides et scripturae sunt Hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus; pelles, quae eius brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter adfixit. quod Isaac quaerit ab Iacob, cur tam cito uenerit, admiratur uelocem credentium fidem; quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens deo salus est peccatorum.