Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

o si mihi nunc dominus Iesus Christus uel Philippi ad eunuchum uel Ambacum ad Danihelum translationem repente concederet, quam ego nunc arte tua stringerem colla conplexibus, quam illud os, quod mecum uel errauit aliquando uel sapuit, inpressis figerem labiis! uerum quia non mereor et inualidum etiam cum sanum est corpusculum crebri fregere morbi, has mei uicarias et tibi obuias mitto, quae te copula amoris innexum ad me usque perducant.

Prima inopinati gaudii ab Heliodoro nuntiata felicitas. non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio audisse se diceret et rei nouitas fidem sermonis auferret. rursum suspensam uoto nutantemque mentem quidam Alexandrinus monachus, qui ad Aegyptios confessores et uoluntate iam martyres pio plebis fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor inpulerat.