Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec sunt, quae de Regnorum libro excerpta proponens ad uolumen Iudicum transcendisti, in quo Micha de monte Ephraim scribitur mille centum argenti siclos matri, quos illa uouerat, reddidisse eamque sculptile inde fecisse atque conflatile. et addis haec post modicum uocari ephod et teraphim, cum utique, si zona sit aut uestimenti genus, sculptile atque conflatile esse non possit.

agnosco errorem paene omnium Latinorum putantium ephod et teraphim, quae postea nominantur, de hoc argento, quod Micha matri dederat, fuisse conflatum, cum scriptura sic referat: et accepit mater eius — haud dubium, quin Michae — argentum et dedit illud conflatori et fecit illud sculptile et conflatile; et fuit in domo Michae et uirMicha et domus eius domus dei; et fecit ephod et teraphim et inpleuit manum unius de filiis suis et factus est ei in sacerdotem.

si autem putas ea, quae superius appellata sunt sculptile atque conflatile, ephod et teraphim deinceps nominari, disce esse non eadem, siquidem post matris idolum. quod dicitur sculptile atque conflatile, fecit l\'licha ephod et teraphim, sicut ex consequentibus adprobatur: et responderunt quinque [*]( 1 *I JReg. 23, 9 2 cf. Iudd. 17, 1-5 5 Iudd. 17, 5 10 *Iudd. 17, 4-5 21 *Iudd. 18, 14 ) [*](2 excepta DB ad B, om. cet. quo] qua AD 3 mica B efraim D effraim All 4\' eamque B utique IlD,Aa.c.m2 atque S 5 atque B et A (s. I. m2), II (s. l.), om. D et addis B addidit cet. postm.-confł.] cf. adnot. ad 234, 12 post modicum B postmodum cet. uocari B, om. cet. 6 teraphim (e et phim in ras. m2) B taraphim D taraphym (corr. teraphym m2) A tharafin 11 phim-8 tera in mg. m2 B utique ex que m2 A fit D,Aa.r. 7 conflatile] add. uestimenti genus codd. 8 tarahym (corr. teraphym m2) A taraphin D tharafin II (similiter saepius) 9 mica B 10 conflata (alt. a in ras. m2) B sic s. l. B 11 aut A,Ba c. haut D,Bp.c. Michae—Michae et] fuit A (exp.), HD argentum in mg. B 13 alt. et] atque S 14 uir exp. A michae Ap.c.m2 mica B alt. domus B, om. cet. fecit mica B 16 factum Aa.c.m2 est oni. D 18 disces Bp.c.m2 20 mica B 21 sequentibus II,Ba.c. adprobabitur (bi exp.) B )

236
uiri, qui abierant considerare terram, et dixerunt ad fratres suos: ecce nostis, quia est in domibus istis ephod et teraphim et sculptile et conflatile.