Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quos ego cum possim meo iure contemnere — asino quippe lyra superflue canit.,-, tamen. ne nos superbiae, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant, non adeo hebetis fuisse me cordis et tam crassae rusticitatis — quam illi solam pro sanctitate habent piscatorum se discipulos adserentes, quasi idcirco iusti sint, si nihil scierint, — ut aliquid de dominicis uerbis aut corrigendum putauerim aut non diuinitus inspiratum, sed Latinorum codicum uitiositatem, quae ex diuersitate librorum omnium conprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, noluisse reuocare.

quibus si displicet fontis unda purissimi, caenosos riuulos bibant et diligentiam, qua auium saliuas et concarum gurgites norunt, in scripturis legendis abiciant sintque in hac tantum re simplices et Christi uerba aestiment rusticana, in quibus per tanta iam saecula tantorum ingenia sudauerunt, ut rationem uerbi uniuscuiusque magis opinati sint, quam expresserint; apostolum arguant inperitiae, qui ob multas litteras insanire dicatur.

Scio te, cum ista legeris, rugare frontem et libertatem rursum seminarium timere rixarum ac meum, si fieri [*]( 19 cf. Act. 26, 24. ) [*]( 1 studiose om. Q aduersum ALIID ueterem N 2 et om. N aliqua A aliqua et B 3 cum om. B possum B possem ALIIDN 4 asina N lira AIIDQ 5 ut non K ** non Q adeo] ad eum (me tam m2) A audeo L adeo eo (del.) N me heb. fuisse g habetis AQB. (corr.) abeatis L 6 fuissem uecordis K me om. ADQ tam] tantam N 7 discipulis K 8 sancti g scierint] facierunt (fecerint m2) A ut] s. l. m2 B aut KTI et AD aliquis N 9 putauerint KL -imus ADQ 10 uit(c)iositate KIIDA ex] ei N 12 translatam KN -toa Q negant Ka.c.m2 uol. se II displiciret K 13 quia (i erp.) A qua N 14 saluias A siluas B congarum La.c. cdcartt Q concharum S 15 adiciant S in hac s. l. K re tant. B et] nt et N ut S 16 existiment LDA in quibus] quibus B si quis K si quidem Q 17 eudauerint TIB ut] ita ut KQ et N 18 opinata Q sunt LN apost. ergo Q 20 scito K (t exp.), B ita AIID et lib. om, N libertate JID,Qp.c. libertatem rneam S 21 rursus B seminarum Aa.c.m2,L temere Qa.c. timore N ac] et N )

225
potest, os digito uelle conprimere, ne audeam dicere, quae alii facere non erubescunt. rogo, quid a nobis libere dictum est? numquid in lancibus idola caelata descripsi? numquid inter epulas Christianas uirginalibus oculis Baccharum satyrorumque conplexus? num quam amarior sermo pulsauit? numquid ex mendicis diuites fieri dolui?