Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeras, quo pertineat ista replicatio? respondebo tibi uerbis apostoli: multum per omnem modum. primum, quod uniuersorum gaudiis prosequenda sit, quae calcato diabolo coronam iam securitatis accepit; secundo, ut eius uita breuiter explicetur; tertio, ut designatum consulem de suis saeculis detrahentes esse doceamus in tartaro.

equidem conuersationem Leae nostrae quis possit digno eleuare praeconio? ita eam totam ad dominum fuisse conuersam, ut monasterii princeps, mater uirginum fieret; post mollitiem uestium sacco membra triuisse; orationibus duxisse noctes et comites suas plus exemplo docuisse quam uerbis. humilitatis tantae tamque subiectae, ut quondam domina plurimorum ancilla hominis putaretur, nisi quod eo Christi magis esse ancilla, dum domina [*]( 1 *Ps. 72, 15 11 Rom. 3, 2 14 des. cons.] BC. Vettius Agorius Praetextatus (ct. indo nom.) ) [*]( 1 si dicebam narrabo S, generatio Ba.e.m2 3 ita non L 5 con- palluisse L 6 facto LBa.c. uaso Ba.e. testatio D tristatio L 7 esse LB doleas Πa.c. quod B 9 iam] iram (uiam m2) B ostia (acc.) L,B (ostia m2) hostias lID oBtiam S 10 queris II respondebunt B 11 uerbo L omnem in mg. m2 B modum] in ras. m2 B 12 quac S que (e ex ia) B qua cet. 13 uitam LD 14 saeculi B socculis S sacculis Engelbrecht 15 detrahente* II doceamur D et quidem S conuersionem L 16 allenare S scilicet ita B2 18 mollitie Bl -cie L -tiae D 19 insomnes orat. S suos B1a.c.m2 20 hum. fuit S tamquam L, ras. 6 litt. II subiecta Πp,c. 21 hominis] omnium S 22 eo] eo (o in ras. m2) Bl et B2 esse D,Bl (esset m2) esset eft. ancilliã B1a.c. dum s. l. L )

213
hominum non putatur. inculta uestis, nilis cibus, neglectum caput, ita tamen, ut, cum omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne reciperet in praesenti saeculo mercedem suam.

Nunc igitur pro breui labore aeterna beatitudine fruitur: excipitur angelorum choris, Abrahae sinibus confouetur et cum paupere quondam Lazaro diuitem purpuratum et non palmatum consulem, sed sacratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. o rerum quanta mutatio!

ille, quem ante paucos dies dignitatum omnium culmina praecedebant, qui, quasi de subiectis hostibus triumpharet, Capitolinas ascendit arces, quem plausu quodam et tripudio populus Romanus excepit, ad cuius interitum urbs uninersa commota est, nunc desolatus est, nudus, non in lacteo caeli palatio, ut uxor conmentitur infelix, sed in sordentibus tenebris continetur.

haec uero, quam unius cubiculi secreta uallabant, quae pauper uidebatur et tenuis, cuius uita putabatur amentia, Christum sequitur et dicit: quaecumque audiuimus, et uidimus in ciuitate dei nostri et reliqua.

Quapropter moneo et flens gemensque contestor, ut, dum huius mundi uhm currimus, non duabus tunicis, id est duplici uestiamur fide, non calciamentorum pellibus, mortuis uidelicet operibus, praegrauemur, non diuitiarum nos pera ad terram premat, non uirgae, id est potentiae saecularis, quaeratur [*](5 cf. Lue. 16, 19-24 13 uxor] sc. Aconia Fabia Paulina (cf. ind. nom.) 16 *Pa. 47, 9 20 cf. Matth. 10, 10 etc. ) [*]( 1 hominum in ras. m2 B1 dominum L putaretur B2 uestes D ueat∗s II cibis L nec letum D 4 pro bis L leui B2, om. LB1 aeternam beatitudimm LD 5 excepimus D sinu B1a.c. 6 quandam L 7 aratum B2.a.c. atratum S cernit s. l. B1 8 0 qu. rerum S operum qu. L 9 omnium om. B2 praecedant B1a.c. praecinebant B2 praece- dunt cet. qui] cui LIID 10 tr. host. B2 plausu B2Πp.r. plauso cet. 11 quondam B2 introitam B1p.c.m2 12 urb∗s D alt. est] et B 13 eonmentitur II cum (del. B1) ment. LDB1 ment. B2 16 commenticia (corr. amencia) B2 quaecumque] que B2 17 et] ita et II uidemus B2 19 ut] et L 20 duobus L est om. L duplicia II 21 mortis LD, Πa.c. 22 pera L,Ba.c opera ΠD,Bp.c. 23 premant D id est om. B )

214
auxilium, non pariter et Christum habere uelimus et saeculum, sed pro breuibus et caducis aeterna succedant et, cum cotidie secundum corpus loquor - praemoriamur, in ceteris non nos perpetuos aestimemus, ut possimus esse perpetui.

XXIV. AD MARCELLAM DE UlTA ASELLAE.

Nemo reprehendat, quod in epistulis aliquos aut laudamus aut carpimus, cum et in arguendis malis sit correptio ceterorum et in optimis praedicandis bonorum ad uirtutem studia concitentur. nudius tertius de beatae memoriae Lea aliqua dixeramus: ilico pupugit animum et mihi uenit in mentem non debere nos tacere de uirgine, qui de secundo ordine castitatis locuti sumus.

igitur Asellae nostrae uita breuiter explicanda est, cui quaeso ne hanc epistulam legas - grauatur quippe laudibus suis -, sed his potius, quae adulescentulae sunt, legere dignare, ut ad exemplum eius se instituentes conuersationem illius perfectae uitae normam arbitrentur. [*]( 1 uel. hab. S ualemus La.c. 3 nos] os D 4 perpetuo B extimemus B existimemus S ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](II = Turiccnsis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 3568. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII (praebet. duo apographa: fol. 53b—54a = BI et fol. 57b—5sa = B2) ) [*]( 6 ad quam supra de uita aseUae LII ad mareeUam hier de uita et \' obitu asellae D ad eandem Bl ad marcellam de uita asellae B2; Hieronytni nomen exhibent tituli in LDB2 8 correctio ΠΒ1 10 nudus L leae codd. 11 dixeramus] diximus scilicet (sequitur pars epist. XXIII, quae est a p. 212, 16 ita eam usque ad 213. 17 dei nostli) cum igitur hec dixissemus Bl pupug.t Bl pupungit L,ΠΒ2a.c. popungit D mente L 12 non-tacerel nunc debere agnosci Bt que B2a.c.m2 secundo in ras. m2 B2 13 caritatis L asellere L 15 aduliescentule L )

215