Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

tu quae e s, ut alienum seruum iudices? suo domino stataut cadit. stabit autem; potens estenimdeus statuere illum. nec, si biduo ieiunaueris, putes te a non ieiunante esse meliorem. tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur; tu uexationem mentis et uentris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et deo gratias refert.

unde cotidie clamat Esaias: non tale ieiunium elegi, dicit dominus, et iterum: in diebus enim ieiuniorum inueniuntur uoluntates uestrae et omnes, qui sub potestate uestra sunt, stimulatis. si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis? quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nOl occupat, sed luna integra derelinquit? te ipsam considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari.