Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici uident oculi. non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum dei monstrat Assyriis, sed Assyrii uidere, quod cuperent. denique frequentibus bellis Iudaea conuulsa uasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma uitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.

Ne declines aurem tuam in uerba mala. saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium. si libenter audias, uirgo, quod dicitur, si ad ridicula quaeque soluaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaueris, negant. facetam uocant et sanctam et in qua nullus sit dolus, caece uera Christi ancilla\' dicentes, \'ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum inuenire non potuit\'.

naturali ducimur malo: adulatoribus nostris libenter fauemus et, quamquam nos respondeamus indignos et [*]( 4 cf. IV Reg. 20, 13-18 5 cf. IV Reg. 24, 13. 25, 13-17. II Par. 36, 10. 18 7 cf. Dan. 5, 2-3 9 cf. Ps. 140, 4 ) [*]( 1 precessit tunc iP suppliciter <P 2 ignito os (os eras., s. I. ore m2) loquentes k quosque k\'l!B blando sermone H 3 oc. uid. inp. B uid. inp. oc. ZD qui non nouerunt B pulchr. om. D 4 domini B 5 syriis H Assyrii] arsiris k uiderent H non debuerunt uidere ZDB cupiebant rp quererent B 6 bellis Iudaea] belli usibus H uasa in mg. K 7 pr. et om. kB quia] que Φ, s. l. Σ 8 puluere K (corr. pulluere), rp (ex poluere), 1\'a.c.m2; stq. que B balthasar Dk baldasar H2 portat (r eras.) ZDB fialas K 9 nec kB declinas20 mala] uana H malitiae S saepe enira ZDB 10 aliqui HZ , loquentis HD,Kp.c. tem(p)tat KHD diligenter 0 audis rp audiat Z 11 quid H ridiculum ZDB quaque soluaris rp quoque (corr.) saluatoris (corr. m2) B queso labaris D quod (s. l.) queso lanans (pr. a eras.) Z 12 denegaueris 2D,B (ex -rit) et facetam rp tacitam ZD innocentem k castam (in ras. m2) B 13 alt. et om. <P aera ΚΨ uere cet. xp̃ι anc. (-am H) KIII\' anc. xpi cet. 14 tota] sola K ordinatur (exp., s. l. horrida) 2 15 quo 0 mar.] mar. sic habuit quia D mar. non (in ras. 3 litt.) habuit (s. l. quia) I 17 etl ut H calidos Kp.c.Za.c. callidos Ka.c.Zp.c.D,k (calliJus m2) )

177
calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et int.rinsecus deaurata, custos legis domini. sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. super hoc propitiatorio quasi super cheru- Ibim sedere uult dominus.

mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus soluant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas. nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus; dominus te necessariam habet. quod si uoluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt.