Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi uirgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de conca margaritum. numquid, qui arat, tota die arabit? nonne et laboris sui fruge laetabitur? plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. quid inuides, mater, filiae? tuo lacte nutrita est, tuis educta uisceribus in tuo adoleuit sinu, tu illam sedula pietate seruasti: indignaris, quod noluit militis uxor esse, sed regis? grande tibi beneficium praestitit: socrus dei esse coepisti.