Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

moderatus cibus et numquam uenter repletus. plurimae quippe sunt, quae, cum uino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio ructum faciat, sed inanitas. crebrius lege et disce quam plurima. tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. nihil prodest biduo triduoque transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obruitur, si conpensatur saturitate ieiunium. ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat.