Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
neque uero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas eunuchorum [*]( 8 cf. Matth. 13, 8 ) [*]( 1 accepto marito Ht,Ba.c. 2 uidua H fut.] futura esse Φ 3 nescia] s. I. add. quae m2 2 uirg.) innuptiarum (sic) 0 nuptarum 0 4 uo- luntatem D et om. H pud. sec. B ten. uiduitas k 5 quas] quasi HB quae k existimas S cruces] add. et (eras.) K cruciatos H cruciamenta k 6 spectantem ktB exspectautes 2,D (corr.) spectat H eispectantem cet. in om. K sorore ΗΦk,Σp.r. sororem cet. quod] s. I. add. in 2 ips5 t ipse perdidit t et om. φ 7 uoluptatem 2 (corr.), 9t uoluntate Da.c.m2 minore H minorem se credit B sciat habere k 8 pro sit Ht si cet. et om. φ B gaud. quia V centenas K centenum H 9 sexagensimus K fructos H, om. K 10 consortium 0 11 dom. acc. 2DB te s. I. m2 2 contemnes D,ka.c.m2 contemnis 2tB,kp.c.m2 temnis H spernens φ 12 caepisti t si KkΨ, om. φ sic cet. et (om. 2D) plaudere H2D 13 uiri k positi 0 (corr.), t posita k 14 concurrerit k,2p.c.m2 cucurrerit H occurrit K salutantium kB facis 2 (corr.), B facies H 15 sponsa dei II qui 0 16 scio H illi t, om. H 17 neque] ne t tanto te 2DB te om. H concursus B,2a.c.m2 decursus D 18 quae s. I. m2 2 quas] quasi H quae quasi (i eras.) B ) [*]( 11* )
plena adulatoribus domus, plena conuiuis. clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes uelle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. illae interim, quae sacerdotes suo uident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum uiduitatis praeferunt libertatem, castae uocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant.