Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Ut autem doceamur in sanctos quoque cadere posse inuidiam et soli deo puram clementiam derelinqui, filiorum Zebedei consideremus exemplum, pro quibus cum mater mota pietatis affectu nimis grandia postulasset, reliqui decem discipuli indignati sunt. et Iesus aduocans eos dixit: scitis, quia principes gentium dominantur eorum et, qui maiores sunt, potestatem exercent in eis. non ita erit inter uos, sed quicumque uestrum uoluerit maior esse, fiat uester minister et, quicumque uoluerit inter uos esse primus, fiat uester seruus; quomodo et filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis.