Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Marcus quoque in eadem uerba consentit. igitur, ut diximus, omnis ex lege quaestio na- I scebatur. lex quippe iusti tenax clementiam non habebat, sed, quicumque adulter, homicida, fraudator et, ut breuiter dicam, mortali crimine tenebatur, nulla uenia paenitentiae laxabatur a crimine, oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima iubebatur exsoluere. omnes itaque declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non erat, qui faceret bonum, non erat usque ad unum. ubi autem abundauit peccatum, superabundauit gratia et misit deus filium suum factum ex muliere, qui destructo medio pariete fecit utrumque unum et austeritatem legis euangelii gratia temperauit. unde et Paulus ad ecclesias scribens: