Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Itaque, sicut in ceteris parabolis, quae non sunt a saluatore dissertae, quam ob causam dictae sint, solemus inquirere, ita et in hac facere debemus, quare dominus in istiusmodi uerba proruperit et ob quam interrogationem responsionis similitudo prolata sit. scribae et pharisaei mussitabant dicentes: quare hic peccatores recipit et uescitur cum eis? superior quippe sermo praemiserat: erant autem accedentes ad eum omnes publicani et peccatores audire eum.