Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et ipse coepit egere et abiit et coniunxit se uni de principibus regionis illius. deserto nutricio, qui ad primam uocem bona ei fuerat cuncta largitus, iunxit se principi mundi huius, id est diabolo, rectori tenebrarum istarum, quem nunc inimicum hominem, nunc iudicem iniquitatis, nunc draconem, nunc satan, nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc rugientem leonem, nunc Leuiathan, nunc tenninim et multis aliis uocabulis scriptura cognominat.

quod autem ait \'uni de principibus: plures esse intellegendum est, qui per istum uolitent aerem et diuersorum fraude uitiorum genus hominum suae subiciant seruituti.

Qui misit illum in agro suo, ut pasceret porcos. porcus animal inmundum, quod caeno et sordibus delectatur. [*]( 1 *Esai. 9, 2 4 *Ps. 26, 13 6 *Luc. 15, 14-15 8 cf. Ioh. 14, 30 9 cf. Epb. 6, 12 10 inim. hom.] cf. Matth. 13, 39 etc. ind. iniq.] cf. Luc. 18, 6 11 draconem] cf. Apoc. 12, 3 sqq. satan] passim malleum] cf. Hier. 27 (50), 23 perdicem] cf. Eccli. 11, 30 12 Belial] passim rug. leon.] cf. I Petr. 5, 8 Leuiathan] cf. Iol) 3, 8 etc. tenninim] cf. Ps. 73, 13 17 *Luc. 15, 15 ) [*]( - 1 regionem D 2 est alia 2DB 3 sunt WQ,Xa.c.m2 mundi JQ,Ba.c.mS mundo Σ, Wa.c.m2,XD, Bp.c.m2 atque] add. corpore m2B add, puro S sanctas dauid S, fort. recte 4 desiderans (alt. de m2) dicit 2 regione] terra B 5 uiuorum Q 6 habiit 2 (h eras.), WX adiunxit 2 8 ei s. I. 2 9 huius mundi QB istarum om. 2DB 11 drac. et ehoc (sic) D satanan WXDQ sathanã. (ex satana) B 12 beliar X (corr.) leon. rug. WXQ leuiatan QB leuiatam X thcninim 2 theninin D temnim (mnim in ras. m2) B thaninim S 13 et] nunc behemoth et S 14 pluris Xa.c.m2 cst om. 2DB 15 uolitant aer. 2WX aer. uolitant Q 16 subiciat 2a.c.m2 subitiunt (ex subitiant) Q 17 agrum suum QB,2Xp.c.m2 ut ex et m2 Q 18 porcus] ex porcos m2 X porcus autem 2, om. W an. ium.] add. cst DB,Q(s.l.) ium. est an. 2 )

121
talis est daemonum multitudo, quae per idola manu facta cruore pecudum et uictimis pascitur et nouissime saginatiore quadam hostia, ipsius hominis morte, saturatur. misit ergo eum in possessionem suam, id est suum effecit esse famulum, ut pasceret porcos immolans eis animam suam.

Et cupiebat saturare uentrem suum de siliquis porcorum, et nemo illi dabat. id, quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Hierusalem: et factum est in te* peruersum ultra mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae in eo, quod dedisti mercedes, et mercedes tibi non sunt datae, uidemus in filio minore conpletum.

substantiam suam in regione principis perdidit et post perditas facultates missus ad porcos egestate contabuit. daemonum cibus est ebrietas, luxuria, fornicatio et uniuersa uitia. haec blanda sunt et lasciua et sensus uoluptate demulcent statimque, ut apparuerint, ad usum sui prouocant. quibus ideo luxuriosus adulescens non poterat saturari, quia semper uoluptas famem sui habet et transacta non satiat.

et satanas, cum aliquem sua arte deceperit et proprium ei iugum inposuerit, ultra ad uitiorum abundantiam non procurat sciens esse iam mortuum, sicuti multos idolatras uidemus pannis, miseria, [*]( 6 *Luc. 15, 16 8 *Ezech. 16, 34 ) [*]( 1 tales LI fata D 2 pecodum WXa.c.m2,D peccorum (pr. c eras.) 2 saginatiori Wp.c.m2 saginatione IQ,Xp.c. sagione D 3 quadam] s. l. 2 quasi quadam m2 X hostiae ZQ 4 efficit D,Za.c.m2 fecit WXQ 5 pasceretur (ur del. m2) W porcos om. D immolando B eis J ei cet. 6 saturari DQB implere S 7 id] id est W in QB ezhechiele X ezechihel 2 (ezechihelc m2), D hiezechiele Q iezechiele B 8 Hier.] hisrahelem D israel 2 9 in f. t.] quae (om. 2DB) ante fornicationem tuam 2DBg pos W 10 non om. S 11 et mercedes s. I. m2 B uidimus X 12 qui subst. Q princ. reg. D perdit W 14 demonium D ebrietas] s. I. m2 X, om. VQ 15 sensum W,Xa.c.m2,Q uoluptatem 2,Xp.c.m2 uoluntate D 16 apparuerit D sui] sutl B (corr.) 17 luiurioeis 2 (corr.) saturare Wa.c.m2 18 transacto J satbanas Bp.c.,2a.c. cum al.] quem Q 19 inp. iug. codd. praeter J 20 ad] ei (in ras. m2) B 20 ab. uit. s abundantia D non proc. om. Q 21 sicut X idololatrias (alt. i exp.) X idololatras S uidimus Q pannis A,W (pr. n del. m2) panis cet. misera Qp.r. et egest. Z,D(eie-),B )

122
egestate confectos. hi sunt, in quibus propheticus sermo conpletur: omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis et non accepisti mercedes.

possumus autem et aliter siliquas interpretari. daemonum cibus est cafmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa uerborum. haec sua omnes suauitate delectant et, dum aures uersibus dulci modulatione currentibus Ijapiunt, animam quoque penetrant et pectoris interna deuinciunt. uerum ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nihil aliud nisi inanem sonum et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: nulla ibi saturitas ueritatis, nulla iustitiae refectio repperitur. studiosi earum in fame ueri, in uirtutum penuria perseuerant.